- SPECTATORES
- SPECTATORESGladiatorum genus vide supra. Addo hîc, apud Tomasinum de Tesseris unam huiusmodi reperiri, cum Inscr. MANLIUS MARTIALIS SP. K. IANTI CATIO. P. CAELER. Alia exhibetur apud Pignorium d. l. cum Inscr. NILOMUSUS, NERERLI. et voce integra SPECTAVIT. in cuius altera parte, fuscina et palma. In aliis reperias nomina, sine dubio servilia, ANTHUS, FAUSTUS, INGENUOS, OLYMPUS, REPENTINUS. HERMES, FELIX, PHILODAMUS, PHILARGYRUS, vide. Aldum in Orthogr. an Tesserariorum, ut ille Spectator, cui tessera obtigerat, haberet statim in promptu nomen erogatoris familiaris: an ipsorummet, qui spectabant? Quorum utrum sit, id certum, huiusmodi tesseras in usu suisse, ut Spectatores inde aliquid lucrarentur. Martialis l. 8. Epigr. 78. v. 10.Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis,Nunc dat spectatas tessera longa feras.Nunc implere sinus securos gaudet et absensSortitur dominos, nec laceratur avis.Quâ ratione intelligemus, quod est apud A. Gellium de Q. Fabii epistola ad Carthaginienses missâ l. 10. c. 27. M. Varro autem non hastam ipsam, neque ipsum caduceum missa, sed duas tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera simulacra hastae fuerunt incisa etc. Vide laudatum Pignorium ibid. An vero ad hunc Spectatores conducendi mercede apud Romanos morem trahi possit locus C. Nepotis in Praefat. de mulieribus Lacaenis, Nulla Lacedaemoni tam est nobilis vidua, quae non adscenam eat mercede conducta viderint Eruditi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.